TABERNACULORUM Festum

TABERNACULORUM Festum
TABERNACULORUM Festum
Graece Σκηνοπηγία, Hebr. Chag Hassuccoth, unum erat ex tribusanniverfariis Iudaeorum Festis, quod incidens in diem 15. mensis Tisri, qui primus erat anni civilis, durabar septiduum integrum, quô in Tabernaculis commorabantur. Octavus autem dies, quo illis exibant, ut et primus Festi, peculiari religione sacer erat et pubicâ panegyri celebrabatur, ac simul frugum serotinarum primitiae offerebantur Deoque gratiae agebantur pro universa messe. Exodi c. 23. v. 16. levit. c. 23. v. 34. -- 36. Numeror. c. 29. v. 12. Deuteron. c. 16. v. 13.-- 15. Agitabatur hoc Festum in tuguriolis et umbraculis, a quibus ei nomen, ex frondibus, in aedium fere tectis constructis: quae non in fastigium surgentia, sed plana et cubantia erant. Quem in usum deligebantur arbores frondosae comataeque ac vivaciris succi, quae virorem suum per dies aliquot illibatum servare possent, Levit. c. 23. v. 40. Sumptis itaque pro vobis ipsô die primo termitibus arborum speriosarum, spathis palmarum et ramis arborum densarum, cum salicibus torrentis. Et Nehem. c. 8. v. 16. Extie in montana et afferte ramos olivarum, et ramos arborum oleosarum, ramosque myrti et spathas paimarum, cum ramis arborum Hensarum. Quibus in locis 4. arborum genera indigitantur, Citrus, Palma, Myrtus et Salix torrentis, docente Godwynô. E quibus omnibus fasciculum quôliber mane attulisse unumquemque Israelitarum, sub poena ieiunii illô die tolerandi, fasciculumque illum Hosanna dictum, tradunt Rabbini. Quo pertinet id, quod legimus Matthaei c. 21. v. 8. et 9. Alii vero caedebant ramos ex arboribus et sternebant in via. Porro turba quae praeibat; et quae sequebatur, clamabat dicens; Hosanna filio David. Alii Hosanna, sacrum fuisse carmen volunt, quod universus populus quottidie in coetus ac contiones prodiens, ramosque palmarum praeferentes ac festum in modum agitantes, soliti fuerint inclamare. Qnod cum sollennius et crebrius facerent die octavô seu ultimô, ille Hosanna Rabba appellabatur. Unde occasio nata Plutarcho, comparandi Festum hoc sacrum cum Liberalibus, in quibus Bacchae huc illuc discurrebant, gestantes hastas hederâ circumdaras, i e. thyrsos, hocque ipsum Festum θυρσοφορίαν propterea vocandi. Nec abludebat multum illa Atheniensium festivitas, quam Εἰρεσιώνην dixêre. Eadem de causa, ipsi etiam huius Festi dies Hosannoth dicti sunt. Porro singulis diebus Sacrificia offerebantur, de quibus prolixe agitur Numer. c. 29. v. 13. 34. unde hoc tantum notamus, quod, cum singulis diebus eiusdem generis sacrificia peragerentur, in eo tamen discrimen esset, quod numerus quottidie minueretur. Die enim 15. mensis, et primô Festi iuvenci subrum, terni deni, secundô duodeni tertiô undem et sic consequenter offerri solebant, usque ad diem septimum seu ultimum, quô septeni mactabantur: cuius rei rationem vide apud Hospinanum, de orig. huius Festi. Causa Festi, ut in reliquis, partim Veterum fuit beneficiorum commemoratio, partim futurorum adumbratio. Ita enim Israelitae errorum suroum in deserto totque annorum sub Nube, tamquam Tabernaculo, atque in tentoriis actorum, recordabantur, Levit. c. 23. v. 43. Deoque pro illis finitis gratias agebant. Simul publicas grates egervut Deo, ob collectas atque reconditas omne genus fruges Unde
Psalmos illos, qui pro torcularibus, appellantur, in hoc Festum compositos esse, docent nonnulli. Sed et altius spectare iubebantur Israelitae. Cum enim integram hedbomadem in tuguriolis istis habitarent, sese
advenas in terra esse confitebantur, nec sedes mansuras in ea habere; quod torô incolatus sui tempore identidem fateri, ac ad meliores sedes interim suspirare, monebantur, vide 2. Corinth. c. 5. v. 1. 2. Petri c. 1. v. 13. Cumque Zacharias Proph. c. 14. v. 16. Festum hoc sub Nov. T. extremis eius temporibus, ubi Ecclesia tabernaculis illis exire saeculo valedicere Christoque occurrere gestict, celebrandum dicat, ad CHRISTUM quoque spectat qui ἐσκην´ωϚεν εν ἡμῖν, ut loquitur Iohannes Euangelista ad Festum hoc alludendo c. 1. v. 14. Addebatur autem huic Festivitati et nonus dies, quô festum laetitiae Legis agebant, quod quamvis a priori distinctum esset, Nehem. c. 8. v. 18. tamen quia illud immediate sequebatur, ei accenseri solebat. Eô die Legis lectionem absolvebant, rursusque inchoabant. Eôdem, quamvis id alii referant ad diem octavum seu ultimum Festi Tabernaculorum, ex instituto Haggaei, Zachariae, aliorumque virorum Synagogae M. aqua e fonte Siloae peti, ad Sacerdotes afferri, et in Altare una cum vino, effundi solebat, cantante populô illud Esaiae c. 12. v. 3. Haurietis aquas cum gaudio e fontibus huius salutis. Quo allusisse videtur Christus Ioh. c. 7. v. 38. ubi hâc aquarum libatione Spiritus S. copiam adumbratam fuisse, docemur; quemadmodum per ramos illos ac frondes, de quibus supra, Ecclesiae fecunditas significata est, vide Ioh. c. 15. v. 1. 2. Psal. 92. v. 13. 14. etc. Nec omittendum, quod Hospinianus observavit der Orig. Festorum c. 7. proximô nempe post Festum hoc die, Altare septies cum palmis in manibus circumire solitos, in memoriam Hierichuntis sepruplici Populi circuitu expugnatae, et proin, diem hunc Palmarum, appellatum esse, vel quia palmas gerebant, vel quia in fasciculo, de quo supra, praecipuum frondium genus ex hac arbore esset desumptum. Vide quoque Munsterum in Calend. p. 150. qui idem in Levit c. 23. praefatum, ait, Tabernacula haec ab Israelitis sub dio fuisse exstructa, eaque nec vestibus contecta, nec ita dense compaginata, ut radiis Solis pluviaeque non essent pervia. Hîc porro habitasse illos totô eô tempore, adeoque supellectilem omnivariam eo detulisse, ut ibi cibum capere, commorari et dormire commode possent; nec inde exiisse, nisi pluviâ ingruente, tum enim, donec illa praeterisset, domum se recipere fuisse solitos. Infirmos autem homines, ac seniô graves ab hoc rigore fuisse liberos. Idem temporibus Nehemiae Populum fecisse Tabernacula, quemque in tecto suo aut in atriis suis, at in atriis domus Det: etiam in platea portae aquarum et in platea portae Ephraim, tradit ex c. eius 8. v. 17. Vide praeter Auctores supra memoratos, Franc. Burmannum Synops. Theol. Part. 1. l. 4. c. 18. Thom. Godwyn. de ritibus Hebr. l. 3. c. 6. etc. ut et inftâ Tensa.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • LAETITIAE Legis festum — apud Hebraeos, vide infra ubi de Tabernaculorum festo …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FESTA seu FESTI DIES — FESTA, seu FESTI DIES a feriando dicti, an ex Graeco Ε᾿σία, Vesta, quod ab Hebr. Gap desc: Hebrew et Gap desc: Hebrew, quasi dicas ignem Domino sacrum, quod festis diebus sacrificia offerrentur, quae ignis caelitus delapsus accendebat. Hebraeis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SCENOPEGIA — erant Tabernaculorum festa, in quibus Iudaei exstruebant Tabernacula ad similitudinem eorum, in quibus habitabant, quum Aegyptum pervagarentur. Vide infra, Tabernaculorum Festum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SEPTIDUUM Nuptiale — item Funebre, Hebraeorum olim in usu, vide supra ubi de Nuptiis. Sed et Tabernaculorum festum septiduum durabat, ut infra videbimus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TENTORIUM — a tendendo: De militibus proprie, quorum Tentoria antiquitus e pellibus fuisse, docet Val. Maxim. l. 2. c. 7. ex 15. Decreverunt, ut ex iis, qui equô meruerunt, peditum numerô militarent; qui pedites fuerant, in funditorum auxilia… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PALMAE seu Palmarum dies — sen Palinarum Festum, seu dominica in Ramis Palmarum, seu in Palmis, dictus est dies Dominicus, qui Pascha antecedit, quia in eo, inquit Isidor. de Divin. Offic. l. 1. c. 27. Dominus et Servator noster, sicut Propheta cecinit, Hierusalem tendens… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OSANNA — acclamatum DOMINO nostro Hierosolymam adventanti, Ω᾿σαννὰ τῷ ὑιῷ Δαβὶδ, Osanna, filio David, ex Hebraeo Hoschahana, compendiô sermonis dici, apud Hebraeos, consuevit, in acclamationibus, pro Hoschiah na, Ναὶ σῶσον, Serva obsecro. Id enim moris in …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LIBERALIA — Liberi festa, apud Rom. Graecis Διωνύσια. A Pontificibus quoque Agonia dicta sunt. Celebrabantur die 17. Martii, sedebantque per totum opp. eo die Sacerdotes Liberi, hcderâ coronatae anus, cum libris et foculo pro emptore sacrificantes. Eodem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LECTIO — in Poesi, diversa olim, ab solutae orationis numeris. Plin. Caecilius l. 5. Ep. 19. de Zosimo liberto suo, Idem tam commode Orationes, et Historias et Carmina legit, ut hoc solum diditisse vide atur. Ubi videmus, et Historias et Orationes itidem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FRONDEA Corona apud Plin. l. 16. c. 4. ubi — postquamdixisset, Romulum huiusmodi coronâ Hostum Hostilium coronasse, quod Fidenam primus irripuisset, addit, P. Decium patrem Tribunum militum frondea donavit exercitus ab eo servatus Imp. Cornelio Cosso Cos. Cum Obsidionali male confunditur,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”